monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125 > 13
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, XII.Quomodo contra Ecclesiam Arius sit exortus. <<<     >>> XIV.Eiusdem ad Alexandrum episcopum Constantinopoleos.

Cassiodorus, 1, CAPUT XIII.Epistula Alexandri pontificis Alexandrini ad universas Ecclesias adversus Arium.

1 Dilectissimis atque charissimis ubique catholicae Ecclesiae comministris, Alexander in Domino salutem.
2 Dum unum catholicae sit corpus Ecclesiae, mandato existente in sacris Scripturis ut servetur vinculum unanimitatis et pacis [I Cor. XII, 26], consequens est debere nos scribere, et alterutris quae apud singulos aguntur insinuare; ut sive patitur, sive gaudet unum membrum, compatiamur aut congaudeamus ad invicem. In nostra igitur parochia nunc ingressi sunt viri iniqui et Christo rebelles, docentes apostasiam, quam recte quilibet praecurrere suspicetur Antichristo. Et volui quidem hoc taciturnitati contradere, si quo modo inter solos apostatas consumeretur hoc malum, et non loca alia penetrando simplicium sordidaret auditus.
3 Sed quoniam Eusebius nunc Nicomediae, putans in se consistere causas Ecclesiae, quia cum reliquisset Berytiorum civitatem, et concupiisset Nicomediensem Ecclesiam, non est in eo ultio subsecuta: patrocinatur etiam his apostatis, et scribere ubique molitus est, commendans eos, si quo modo trahat aliquos ignorantes ad hanc pessimam haeresim et Christo rebellem.
4 Ideoque necessarium iudicavi, sciens quod in lege conscriptum est ulterius non tacere, sed vobis omnibus indicare; quatenus etiam vos sciatis apostatas, et eorum haeresis verba nequissima caveatis. Si ergo scripserit vobis Eusebius, nec recipiatis cum, nec eius scripta suscipiatis. Antiquam enim calliditatem tempore compressam nunc per istos renovare volens, fingit quidem se quasi pro istis scribere; opere vero demonstrat quia pro semetipso talibus studere festinat.
5 Apostatae vero sunt isti Arius et Achillas. Cum eis autem apostataverunt hi, Aithalis, Carponius, alter Arius, Sarmatius, Euzoius, Lucius, Iulius, Menas, et Helladius, Gaius, Secundus et Theonas, qui episcopi aliquando sunt dicti. Ea vero quae opinantes loquuntur, huiusmodi sunt: Non semper, inquiunt, Deus Pater fuit, non semper fuit Dei Verbum; sed fuit quando Deus Pater non fuit.
6 Dei autem Verbum ex non existentibus factum est. Existens enim Deus, non existentem ex non existente fecit. Quapropter fuit aliquando quando non fuit. Creatura est enim et factura Filius, neque similis est Patri secundum substantiam, neque verus est, neque vera Sapientia eius est, neque verum naturaliter Patris Verbum est, sed unus quidem creaturarum et facturarum est.
7 Abusive autem dicitur Verbum et Sapientia, factus et ipse, et existens in proprio Dei Verbo et in Dei Sapientia, in qua et omnia, et ipsum fecit Deus. Unde et convertibilis est, et mutabilis per naturam, sicut et universa rationalia. Peregrinum enim, et extraneum, et remotum est Verbum a paterna substantia, et invisibilis est Filio Pater.
8 Non enim pefecte et integre novit Filius Patrem, neque eum perfecte videre potest. Nam nec substantiam suam novit Filius, sicut est. Propter nos enim factus est, ut nos per eum tanquam per instrumentum crearet Deus; et nequaquam substitisset, nisi nos Deus facere voluisset. Requisivit ergo quidam eos: si potest Dei Verbum converti, sicut diabolus est conversus.
9 Et nequaquam dicere timuerunt, utique potest, tanquam natura convertibilis existens: factus, aiunt, et convertibilis est. Haec itaque dicentes, id est Arius et qui cum eo sunt; et in his impudenter instantes ipsos et sequaces eorum. Nos quidem eos cum episcopis Aegypti et Libyarum pene centum convenientes, anathematizavimus. Qui vero circa Eusebium susceperunt, miscere studentes veritati mendacium, et impietatem pietati sociare; sed non praevalebunt.
10 Vincet enim veritas, nec ulla communio est luci cum tenebris, neque concordia Christo cum Belial [II Cor. VI, 14]. Quis etenim talia audivit aliquando? Aut quis nunc haec audiens verba, non metuet, aut aures continuo non obturabit, ne sordibus talium verborum eius polluatur auditus? Quis audiens dicentem Ioannem: In principio erat Verbum [Ioan. I, 1], non reprehendat istos dicentes: Fuit aliquando quando non fuit?
11 Aut quis audiens in Evangelio: Unigenitum Filium; et: Per ipsum omnia facta sunt [Ioan. I, 18 ] [et 3], non odio habebit dicentes quia unus creaturarum est Filius? Quomodo ergo potest esse unus horum quae per eum facta noscuntur? Aut quomodo Unigenitus, qui omnibus secundum illos connumeratur? Quomodo etiam ex non existentibus erit, Patre dicente: Eructavit cor meum Verbum bonum [Psal. XLIV, 2]; et iterum: Ex utero ante luciferum genui te [Psal. CIX, 3]? Aut quomodo dissimilis Patri substantia, cum sit imago perfecta et splendor Patris, qui dicit: Qui me videt, videt et Patrem [Ioan. XIV, 9]? Quomodo, si Verbum et Sapientia Dei est Filius, fuit aliquando quando non fuit? Simile est enim ac si dicant sine Verbo et sine Sapientia fuisse aliquando Deum.
12 Vel quomodo est et convertibilis et mutabilis, qui dicit per se: Ego in Patre et Pater in me [Ioan. XIV, 10]; et iterum: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]? Per prophetam vero: Videte, inquit, me, videte, quia ego sum, et non mutabor [Malac. III, 6]. Nam licet in eo verbo sit dictum illud apostoli, quia factus est homo, tamen mutatus non est, sed, sicut dixit Apostolus: Iesus Christus heri, et hodie, ipse et in saecula [Hebr. XIII, 8]. Quae causa, putas, suasit eis ut dicerent, quia propter nos est factus, cum Paulus scribat, propter quem omnia, et per quem omnia [Rom. XI, 36]? Unde vero blasphement quia nescit perfecte Filius Patrem, mirandum non est.
13 Nam semel habentes propositum rebellandi Christo, repercutiunt etiam vocem eius, dicentis: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem [Ioan. X, 15]. Si ergo ex parte Pater novit Filium, palam est quia et Filius non perfecte novit Patrem. Si autem hoc dicere impium est (novit enim perfecte Filium Pater), palam est quia sicut novit Pater suum Verbum, sic et Verbum novit proprium Patrem; et aliter non est.
14 Haec dicentes, et revolventes Scripturas sanctas, frequenter convicimus eos; et rursum tanquam chamaeleontes mutabantur, studentes ad semetipsos trahere quod scriptum est: Cum venerit impius in profundum malorum, spernet [Prov. XVIII, 3]. Multae siquidem ante eos haereses fuerunt, quae plus quam decet praesumentes, corruerunt in imprudentiam suam.
15 Isti vero per omnia verba sua nitentes erigi ad internecionem divinitatis Verbi, per haec illas haereses firmare potius conati sunt, Antichristo facti propinquiores; quapropter et abdicati et anathematizati sunt ab Ecclesia. Contristamur itaque pro eorum perditione, et maxime quia et ipsi aliquando quae Ecclesiae sunt audierunt, et nunc ab ea prorsus exsiliunt: non tamen admiramur.
16 Hoc enim et Hymenaeus, et Philetus passi sunt, et ante eos Iudas, qui cum esset secutus Salvatorem, postea proditor factus est et apostata. Sed de his quidem ipsis non sumus ignari. Dominus enim praedixit: Videte ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum, et tempus prope est, et multos errare facient: ne ergo eatis post eos [Luc. XXI, 8]. Discens enim haec a Salvatore nostro Paulus, dixit: Quia novissimis temporibus apostatabunt quidam a fide sana, attendentes ad spiritus erroris doctrinasque daemonum, quae veritatem aversantur [I Tim. IV, 1]. Domino siquidem et Salvatore nostro Iesu Christo per semetipsum pronuntiante et per Apostolum designante de talibus, consequenter nos per nosipsos audientes impietatem eorum anathematizavimus eos, sicut praediximus: ostendentes eos extraneos a fide Ecclesiaque catholica.
17 Indicavimus autem haec vobis, dilectissimi atque charissimi comministri, ne quos eorum, si forte tentaverint etiam ad vos venire, suscipiatis, neque Eusebio, vel cuilibet aliorum scribenti pro eis obediatis. Decet enim nos tanquam Christianos, ut omnes contra Christum loquentes et sapientes, quasi Deo rebelles et animarum corruptores, totis viribus aversemur; et neque ave huiusmodi dicamus hominibus, ne forte etiam peccatis eorum communicare videamur, sicut beatus Ioannes ait [II Ioan., 11]. Salutate fratres qui apud vos sunt. Salutant vos qui nobiscum sunt. [SOCRATES, lib. I, cap. 3. Edit. Christoph. et Vales. cap. 6, p. 10.]
18 Non solum autem hanc, sed etiam ad Alexandrum Constantinopoleos episcopum, missam eius epistulam huic operi inserere non omittam, quae clare omnia eius ostendat, ne quis suspicetur haec me ficte conscribere; et post eam ipsius Arii, et caeteras quoque epistulas, quibus utique narratio eget historiae, quatenus de scripturae veritate testentur et aperte quae gesta sunt perdoceant.
19 Scripsit enim Alexandrinus haec Constantinopoleos Alexandro. [THEODORETUS, lib. I, c. 3, p. 8.]
Cassiodorus HOME

bav823.39 bav824.31 bnf1603.20

Cassiodorus, Historia Eccl., 1, XII.Quomodo contra Ecclesiam Arius sit exortus. <<<     >>> XIV.Eiusdem ad Alexandrum episcopum Constantinopoleos.
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125 > 13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik